라틴어 문장 검색

calida cataplasmata admovere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장22)
Servari non potest, cui basis cerebri, cui cor, cui stomachus, cui iocineris portae, cui in spina medulla percussa est, cuique aut pulmo medius aut ieiunum aut tenuius intestinum aut ventriculus aut renes vulnerati sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장23)
ad spinam reducta praecordia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장59)
Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장90)
spina dolet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장94)
et si stupente ea, quod per quaedam medi-camenta circulatores faciunt, in os digitum quis insidit neque percussus est, nulla in ea saliva noxa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장42)
Sed levis papula etiam, si ieiuna saliva cotidie defricatur, sanescit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장440)
multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장75)
Caput autem spina excipit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장53)
mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장58)
Ea summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장82)
Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장113)
idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장114)
Fere vero inter quartum decimum et unum et vicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장20)
Sunt vero plura ossa fere inmobilia vel dura vel cartilaginosa, quae vel franguntur vel forantur vel conliduntur vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION