라틴어 문장 검색

Dissensionem vero, quae inter comitem Reymundum et Tankradum diu invaluit propter conventionem solidorum, quos ei injuste comes negaverat, ex admonitione spirituali ambobus principibus compunctis, concordi amore placaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:3)
Quid in hac visione considerandum, nisi quod in spiritu et lenitate Moysi surgeret dux spiritualis Israel, a Deo praeordinatus et princeps populi constitutus?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:1)
» Ad haec dux, fide Christi plenus et spirituali responsione instructus, sciscitanti viro super his sapienter exposuit, cur in spe hodiernae mortis praesentisque praelii, ingenti gaudio dulcique melodia Christianus populus delectaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:5)
Hoc vero signum sanctae crucis quo munimur et sanctificamur, procul dubio spirituale nobis scutum est contra jacula inimicorum, et in eodem sperantes, tutius adversus pericula cuncta stare audemus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:13)
- Exhortatio ducis ad milites.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 7:2)
Qui confessione delictorum suorum in vera cordis compunctione et lacrymis peracta, Dominici quoque corporis et sanguinis communione percepta, sic spirituali scuto munitus et protectus, ab hac luce subtractus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:2)
Tankradus autem audiens haec verba patriarchae et ejus bonam exhortationem in Christi nomine, omni deposita amaritudine, respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:6)
Hac regis exhortatione milites omnes et pedites roborati in spe vitae aeternae, inimicorum turmas operientes visas a longe, armis propere induuntur, lignumque Dominicum semper ante faciem suam habentes, grave praelium cum hostibus commiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:1)
In hoc tam crudeli diffugio clerici octodecim, monachi vero tres, qui ad corroborandos milites Christi spiritualibus armis convenerant, decollati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:1)
Eruditio et studiumcibos tuos spirituales decoquat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:2)
Pro Dei servitio, ut faciunt prædicatores seculares et spirituales.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 75:2)
Tertio facies exhortationem dicendo suasoria verba ad consequendumid, quod postulatur, quarto in omni postulatione allegando modum, quo id,quod postulator, fieri valeat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:6)
Secundo confortationemsive exhortationem de Deo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:13)
quam exhortationem præposuitarchangelus denuntiationi, et hoc ideo, quia beata Maria turbata fueratin salutatione archangeli.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:15)
Sermo factus super illuminatione et super spirituali et corporali refectione et que sunt necessaria in refectione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION