라틴어 문장 검색

Nobis igitur quibus nihil accipere, nihil dare permittitur, qualis erit in hac parte spiritalis amicitiae gratia?
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:24)
Magnam certe praestat spiritali amicitiae firmitatem sancta paupertas, quae ideo sancta est, quia voluntaria.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:27)
Sunt tamen alia in spiritali amore beneficia, quibus et adesse sibi, et prodesse possunt amici.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:1)
Et illum quidem nullo adhuc curae pastoralis onere pressus, nulla rerum temporalium sollicitudine distentus, claustralium deliciarum et spiritalium dulcedinum, quibus tunc initiabar, socium consortem que delegeram;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:10)
Ita inter nos amor crevit, concaluit affectus, caritas roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis cor unum et anima una, idem velle et idem nolle, esset que hic amor timoris vacuus, offensionis nescius, suspicione carens, adulationem exhorrens.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:8)
tunc illa spiritalis sentitur dulcedo, quam bonum scilicet et quam iucundum, habitare fratres in unum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:5)
spiritalem amicitiae fructum pleno laetus ore carpebit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:14)
Qualiter hec reliquas deffendit, ditat egentes, Roborat inflrmas, elingues instruit, ornat Incomptas, torpentes excitat, armat inhermes;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:25)
Que iacet in multis dampnata suumque decorem Amittit, dum sola sui jam restat ymago, Sed nullo firmata manent concepta tenore, Ni tua conceptis applaudat gracia, ceptum Roboret atque suo confirmet munere uotum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:8)
Vellem ut rationabilibus tuae disciplinationis propugnaculis contra furiales istorum vitiorum exercitus, meae mentis roborares oppidulum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 64:2)
Et quia lex hujus promulgationis legitimae, legem justitiae non oppugnat, tuique libra judicii meae discretionis sedet examini, tuae edictionis regulam ocius roborare maturo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:3)
Postquam Genius hujus anathematis exterminio finem orationi concessit, huic imprecationi applaudens Virginum assistentia festino confirmationis verbo Genii roboravit edictum, lampadesque cereorum in manibus virginum suis meridiantes luminibus in terram cum quadam aspernatione et demissione, exstinctionis videbantur sopore dejectae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:10)
Episcopus Podiensis, qui audita tam gravi contentione magnum praecessit exercitum, videns corda suorum metu fluxa aliquantulum deficere laesione equorum, pectorumque suorum transfixione, sermonem iterat, populumque Dei vivi nomine sic roborat ad defensionem:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:1)
deinde interiores urbis ad roborandum et augendum assultum ex impetu adfore;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:3)
- Pontificis sermone peregrini roborati, septingentos hostium palam triumphant, sectisque cervicibus dehonestant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 123:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION