라틴어 문장 검색

desolata domus, caris spoliamur amicis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum25)
pars cadit adsiduo flatu, pars imbre peresa rumpitur, abripuit partem vitiosa vetustas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix13)
quippe quod ex omni fluvio spoliaverit aestas, hoc Nilo natura refert, totumque per orbem collectae partes unum revocantur in amnem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus13)
pratorum spoliatur honos:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:62)
solvitur Ixion et Tantalus invenit undas et Tityos tandem spatiosos erigit artus squalentisque novem detexit iugera campi (tantus erat), laterisque piger sulcator opaci invitus trahitur lasso de pectore vultur abreptasque dolet iam non sibi crescere fibras.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:189)
ditem spoliat:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:154)
detrusimus orbe te medio tantisque simul spoliavimus armis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:182)
atque etiam conspicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 7:8)
Qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine suo conatur eruptione facta profugere'. Nam velut quadam compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae destitutus praesidio, finem regni non audet excedere, propter quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius evagari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 10장 3:1)
audivisse a parentibus, vidisse ipsos abripi coniuges ad libita Caesarum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장5)
Anicetus villam statione circumdat refractaque ianua obvios servorum abripit, donec ad foris cubiculi veniret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장7)
eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari omissis castellis praesidiisque militarium, quod uberrimum spolianti et defendentibus intutum, laeti praeda et laborum segnes petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장5)
tum intimus quisque libertorum vincti abreptique;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장5)
inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod votis omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장2)
enimvero per Asiam atque Achaiam non dona tantum sed simulacra numinum abripiebantur, missis in eas provincias Acrato ac Secundo Carrinate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION