라틴어 문장 검색

Tunc ipsa cuncto prorsus spoliata tegmine, taenia quoque qua decoras devinxerat papillas, lumen propter assistens de stagneo vasculo multo sese perungit oleo balsameo, meque indidem largissime perfricat, sed multo tanto impensius curans etiam nares perfundit meas.
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:1)
Maritum habuit, cuius pater peregre proficiscens mandavit uxori suae, matri eiusdem iuvenis (quod enim sarcina praegnationis oneratam eam relinquebat) ut si sexus sequioris edidisset fetum, protinus quod esset editum necaretur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:6)
At illa, per absentiam mariti nata puella, insita matribus pietate praeventa, descivit ab obsequio mariti, eamque prodidit vicinis alumnandam, regressoque iam marito natam necatamque nuntiavit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:7)
Sed ubi fraudis extremae lapsa decipulo laqueos insidiarum accessit tunc illa uxor egregia sororem mariti libidinosae furiae stimulis efferata primum quidem nudam flagris ultimo verberat, dehinc, quod res erat, clamantem, quodque frustra paelicatus indignatione bulliret, fratrisque nomen saepius iterantem, velut mentitam atque cuncta fingentem titione candenti inter media femina detruso crudelissime necavit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:5)
Habebat filiam parvulam de marito quem nuper necaverat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:1)
asperitas brumae necat horriferumque gelu me.
(ARCHIPOETA, III17)
nec me nudavit ludus neque fur spoliavit:
(ARCHIPOETA, VI20)
pro solo victu sic sum spoliatus amictu,
(ARCHIPOETA, VI21)
morte bona morior, dulci nece necor;
(ARCHIPOETA, X22)
Et si a rege illud impetrare non posset, veneno eos necabat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:4)
sicut de adolescente quodam regi dilectissimo hoc factum compertum habetur, quem cum ad regem accusare non posset, veneno eum necavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 14 17:5)
necat enim haerentem.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 2:11)
Aut cur spoliatis circumstantes, si sani estis?
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 4:7)
Unde ex occasione terribilium iudicum ac legum, ne in aeterni iudicii poenas incidant, corrigi eos cupimus, non necari;
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:8)
Existunt exempla, ipsa sede apostolica iudicante vel aliorum iudicata firmante quosdam pro culpis quibusdam nec episcopali spoliatos honore nec relictos omnimodis inpunitos.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION