라틴어 문장 검색

siccis linamentis vulnus implendum est, supraque imponenda spongia ex aqua frigida expressa, ac manu super comprimenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 34:4)
Deinde omni vulneri primo imponenda est spongia ex aceto expressa:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 43:2)
Levius plaga juvatur etiam, si ex aqua frigida expressa spongia imponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 43:4)
Idem deinde emplastrum in linteolo superimponendum, supraque injicienda spongia est in acetum ante demissa:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 51:2)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium conjicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus compellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 54:3)
praecipueque spongia melle cocto illita.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 56:3)
Id autem, quod subinde raditur, illini atramento scriptorio satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:8)
Recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 3:7)
Id et spongia expressa atque admota fit, et subjecto vase oris angusti, calida aqua repleto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 2:2)
tum extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, imponendumque ceratum ex cyprino aut irino factum, lanaque id comprehendendum, caputque velandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 1:3)
Quod si tumor id prohibebit, extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus, imponendumque ceratum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 2:4)
spongia ex vino imponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 7:2)
si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex vino expressa debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 7:5)
Ubi jam repressus videbitur humor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri pari portione vini ac mellis, superque imponi spongiam ex vino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 3:4)
si ea majora valentioraque sunt, fissis scriptoriis calamis contegenda, ac, ne quid lacerent, sic evellenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION