라틴어 문장 검색

pallor simul occupat ora scilicet ex conscientia cogitatae mortis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4992)
aut quae in morte sunt, ut pallorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2743)
fugae autem comes semper est pallor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4804)
sane squama et splendorem significat, si a piscibus veniat, et sordes, si a squalore;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7043)
referri enim potest et ad candorem pristinae pulchritudinis, et ad pallorem ex morte venientem, et ad frigus quod proprium mortuorum est, ut corpusque lavant frigentis et ungunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 392)
Horatius "et tinctus viola pallor amantium":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 472)
aliud album, quod pallori constat esse vicinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 824)
nam si a squalore est, sordidum si- gnificat, ut "squalentem barbam".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 913)
"Cloacinam Tatius et invenit et coluit, Pavorem Hostibus atque Pallorem;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:21)
quae quidem vel maxime suspicionem movent et sunt quasi tacita criminum testimonia atque hoc quidem graviora, quod causae communiter videntur insimulare et arguere omnis posse, quorum modo interfuerit aliquid, haec proprie attingunt eos ipsos qui arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut deprehensum aliquid quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo visus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus in quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 1:3)
quem ego, ut novum calamitatis genus attendas, quom pluris facerem quam me ipsum semperque fecissem, vitavi ne viderem, ne aut illius luctum squaloremque aspicerem aut me quem ille florentissimum reliquerat perditum illi adflictumque offerrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 10 4:4)
itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui praesum, qui bellum gero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 1 2:1)
nam mi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror et infirmitas valetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 3 2:3)
'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel dormientibus vel furiosis videntur non inquam veri simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non internoscat vera illa visa sint anne falsa, sed ut in is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset intestinum et oblatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 65:1)
et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum malum gemeretis nihil diceret, ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION