라틴어 문장 검색

Non alium certe decuit rectoribus orbis esse larem, nulloque magis se colle potestas aestimat et summi sentit fastigia iuris;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:12)
"Quem, precor, ad finem laribus seiuncta potestas exulat imperiumque suis a sedibus errat?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:176)
Hinc te iam patriis laribus via nomine vero sacra refert.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:258)
vixque salutatis Laribus, vix coniuge visa, deterso necdum repetebat sanguine campum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:63)
per quem squalore remoto pristina Romuleis infloruit artibus aetas, per quem fracta diu translataque paene potestas non oblita sui servilibus exulat arvis, in proprium sed ducta larem victricia reddit fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim, auspiciis capitique errantia membra reponit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:68)
" Qui agrum paravit domum vendat, ne malit urbanum quam rusticum larem colere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 18:4)
Pecudibus stabula,quae neque frigore neque calore infestentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 4:1)
Sed ampla stabula sic ordinentur, ne quis umor influere possit et ut quisque ibi conceptus fuerit quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum corrumpantur nec ungulae pecudum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 5:1)
Ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere solis incursu patiuntur vel exuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 22:2)
Primum omnium spatiosum stabulum praeparetur, ubi domitor facile versari, et unde egredi sine periculo possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 2:1)
Ante stabulum nullae angustiae sint, sed aut campus aut via late patens, ut cum producentur iuvenci, Uberum habeant excursum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 2:2)
In stabulo sint ampla praesepia, superque transversi asseres in modum iugorum a terra septem pedibus elati configantur, ad quos religari possint iuvenci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 3:1)
Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita, ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:2)
Stabula sunt optima saxo aut glarea strata, non incommoda tamen etiam sabulosa, illa, quod imbres respuant, haec, quod celeriter exsorbent transmittuntque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 1:2)
Quod facile evitabimus,si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION