라틴어 문장 검색

gaudet et, a pedibus tracto velamine, vota ad sua felici coeperat ire via.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권243)
nymphae velamina ponunt, note hanc pudet et tardae dat mala signa morae, exuerat tunicas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권110)
sed cur praecipue fugiat velamina Faunus, traditur antiqui fabula plena ioci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권194)
ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis vellera, pertimuit sustinuitque manum attonitusque metu rediit, ut saepe viator turbatus viso rettulit angue pedem, inde tori, qui iunctus erat, velamina tangit mollia, mendaci decipiturque nota.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권218)
posito velamine currunt, et memorem famam, quod bene cessit, habet, forsitan et quaeras, cur sit locus ille Lupercal, quaeve diem tali nomine causa notet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권241)
"sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, neglectae collo sic iacuere comae, hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt, hic color, haec facies, hic decor oris erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권486)
accipit ille locus posito velamine cunctas et vitium nudi corporis omne videt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권101)
unde Fenestellae nomina porta tenet, nunc pudet, et voltus velamine celat amatos, oraque sunt multa regia tecta toga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권378)
Dixerat . at Clotho iussit promissa valere , Nevit et infesta stamina pulla manu ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:1)
Cunctae velamina ponunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:13)
"Nunc tibi me posito visam velamine narres, si poteris narrare, licet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:2)
Solae Minyeides intus intempestiva turbantes festa Minerva aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant, aut haerent telae famulasque laboribus urgent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:11)
Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 11:4)
Velamina Thisbes tollit et ad pactae secum fert arboris umbram;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:7)
Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION