라틴어 문장 검색

Et plurima vi in malorum altitudine praeeminentes, adeo urbis defensores aggravantes bello vexaverunt, ut totum portum fere per dies octo in navium multitudine et fortitudine invadentes obtinuerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 58:2)
Interea dum in hac urbe Ptolemaide magna fieret desolatio, et vix catena portus hostibus obsisteret ne urbem apprehendissent, rex Baldewinus, et Bertrannus ab Antiochia et Rohas cum omni manu adhuc indivisa reditum parabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 58:3)
ut facta cavatione trans muros usque, ad stationem machinae, ligna arida, et ignis fomitem comportarent et his subito in favillam redactis, cum humo machina rueret, et viros in ea positos in momento suffocaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 66:2)
a mari vero in ipso urbis latere et portu navalis obsidio non magnae virtutis et armaturae fuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:4)
Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:8)
Sed tandem post nimiam caedem utrinque illatam coepit viribus deficere, captaque usque ad portum civitatis Caiphas perducta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:7)
Ad pacienciam ergo in hiis quasi ad portum recurrere debes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 53:1)
Nam dixitSocrates, "Paciencia est portus miseriarum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 53:2)
Si ergo potens te lædat vel tecum irascatur, non ad vindictam, sedad, "patientiæ portum" recurras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 241:3)
"Patientia est portus miseriarum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:7)
Denique justis mors quietis est portus, nocentibus naufragium putatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:3)
sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciviae tempestate discussa, tranquillitatem refundi, et in quosdam portus quietos lassae animae navigium subducere?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:21)
Itaque graves motus nostrae adolescentiae fida senectutis statione placidantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:22)
Gubernator cum in portus navim subduxerit, vix finem impositum labori putat, et statim quaerit laboris exordium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:17)
Addidit etiam illic supportatoria immobilia esse, quod sanctorum statio stabilis et firma sit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION