라틴어 문장 검색

quoad opera sterilia, quaestionum plena;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:47)
neque id solum quoad principia (ad quae nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones medias, quas educit sane atque parturit utcunque syllogismus, sed operum steriles et a practica remotas et plane quoad partem activam scientiarum incompetentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:10)
nam verbosa videtur sapientia eorum, et operum sterilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:25)
idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur et vana habeatur quae sterilis sit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:7)
Sunt qui in promptu habent locos aliquos communes et themata in quibus luxuriantur, caetera steriles et ieiuni.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:3)
Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri.
(불가타 성경, 호세아서, 10장4)
Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
(불가타 성경, 호세아서, 14장6)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.
(불가타 성경, 요엘서, 2장22)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis.
(불가타 성경, 아모스서, 7장1)
et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장12)
et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장11)
si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:32)
Nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:6)
ex sue ungulae, rostra, aures, volvae sterilesque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION