라틴어 문장 검색

nam verbosa videtur sapientia eorum, et operum sterilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:25)
idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus judicetur et vana habeatur quae sterilis sit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:7)
Media mundi tempora, quoad scientiarum segetem uberem aut laetam, infelicia fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:9)
neque muscum aut segetem herbidam demetere festinamus, sed messem tempestivam expectamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:4)
Si quis asserat esse consensum et amicitiam inter segetes et cyaneum, aut papaver sylvestre, quia herbae illae fere non proveniunt nisi in arvis cultis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:4)
debuit is potius asserere dissidium esse inter ea, quia papaver et cyaneus emittuntur et creantur ex tali succo terrae qualem segetes reliquerint et repudiaverint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:5)
adeo ut satio segetum terram praeparet ad eorum proventum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:6)
Neque qui rebus propriis tantum intentus est segetem invidiae multam reperiet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:5)
Sunt qui in promptu habent locos aliquos communes et themata in quibus luxuriantur, caetera steriles et ieiuni.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:3)
Verum est lucri segetem acceleratam, non negligendam, modo cum bono coloniae coniuncta sit, sed non ultra.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:10)
Etiam ab oriza multiplex provenit seges, quae et cibi quoque copiam facit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:21)
Maxima autem pars soli quod in hortos aut segetes convertitur horreis publicis assignetur, in quibus fruges reponantur et mensura certa distribuantur, ita tamen ut supersint nonnullae fundi portiones in quibus industria singulorum se exerceat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:26)
et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장11)
Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:3)
Sirius altas urat segetes:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION