라틴어 문장 검색

ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant, quale est scissile alumen, vel chalcitis, vel atramentum sutorium.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 6:2)
alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, myrrha, misy:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIV De uvae morbo. 1:10)
Tum exiguum linamentum respergendum est vel cadmia, vel atramento sutorio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 12:6)
Quidam adurentia imponunt, ut atramentum sutorium, vel chalcitidem, vel aeruginem rasam:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 20:5)
Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam, aliquid relinquatur, quod apprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 26:1)
Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem, deinde a naribus ad verticem:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 52:1)
Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque venae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo cervice deligata, retentoque ab ipso spiritu, quo magis venae prodeant, atramento notare eas contra tempora, et inter verticem ac frontem:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 54:1)
tum imam ejus atramento notare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 6:5)
post haec umbilicum attrahere, et qua nota atramenti est, lino adstringere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 7:1)
Cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento, qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 6:3)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:2)
idque quo diligentius faciat, una pars ovorum notanda est atramento, quod signum habebit aviarius,an a gallina conversa sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 12:3)
Valerium Catullum, a quo sibi uersiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulauerat, satis facientem eadem die adhibuit cenae hospitioque patris eius, sicut consuerat, uti perseuerauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 73장 1:4)
multos honesti ordinis deformatos prius stigmatum notis ad metalla et munitiones uiarum aut ad bestias condemnauit aut bestiarum more quadripedes cauea coercuit aut medios serra dissecuit, nec omnes grauibus ex causis, uerum male de munere suo opinatos, uel quod numquam per genium suum deierassent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 3:1)
mitius id sane, quod non et stigmate dignum credidit;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X77)

SEARCH

MENU NAVIGATION