라틴어 문장 검색

Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 2:1)
Quicunque in persona sua aliquid habet quod contemptum inducit, perpetuum habet in se stimulum quo a contemptu se vindicet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:8)
Etenim vel hominem vel rem aliquam ad coelum usque evehere contradictionem irritat, et derisui exponit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:23)
Quem uenia dignum, proprio nec uelle malignum, Depositis irae stimulis, leo iussit abire, Cum nil posset ei mors illius esse trophei.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:6)
Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepit irritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장40)
Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장27)
Stimulis agit fruentes
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIV 2:1)
Id ex similitudine floris lilium appellabant. Ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quos stimulos nominabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장9)
Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 82장1)
inardescunt omnes corde, irritantur viribus;
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM114)
Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in visceribus mali contrahitur, inritat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장29)
reliqua curationibus inritantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장49)
Si potius inritatum est, scire licet iam carcinoma esse, removendaque sunt omnia acria, omnia vehementia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장58)
Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장2)
Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae venae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et levi tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장84)

SEARCH

MENU NAVIGATION