라틴어 문장 검색

sed quos utriusque figurae esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum, corpore de patrio et materno sanguine crescunt, semina cum Veneris stimulis excita per artus obvia conflixit conspirans mutuus ardor, et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:2)
et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris, ne pedibus raptim tellus subtracta feratur in barathrum rerumque sequatur prodita summa funditus et fiat mundi confusa ruina.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:9)
Hunc milli passum qui vicerit atque duobus Campanus sonipes subcursor nullus sequetur Maiore spatio, ac diversus videbitur ire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 7:2)
Stimulos dedit aemula virtus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:55)
Primus in oblicum sonipes opponitur amnem, Excepturus aquas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:37)
Ecce faces belli, dubiaeque in proelia menti Urgentes addunt stimulos cunctasque pudoris Rumpunt fata moras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:63)
Sic postquam fatus, et ipsi In bellum prono tantum tamen addidit irae, Accenditque ducem, quantum clamore iuvatur Eleus sonipes, quamvis iam carcere clauso Immineat foribus, pronusque repagula laxet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:83)
His se stimulis dolor ipse lacessit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:23)
Sic fatur, et acres Irarum movit stimulos, iuvenisque calorem Excitat in nimios belli civilis amores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:65)
Haec ubi dicta, levis totas accepit habenas In campum sonipes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:35)
Mox ut stimulis maioribus ardens Rupit amor leges, audet transcendere vallum Miles, in amplexus effusas tendere palmas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:29)
Non chalybem gentes penitus fugiente metallo Eruerent, nulli vallarent oppida muri, Non sonipes in bella ferox, non iret in aequor Turrigeras classis pelago sparsura carinas, Si bene libertas umquam pro pace daretur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:66)
Proieci vitam, comites, totusque futurae Mortis agor stimulis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:62)
Quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum Saxa quatit pulsu, rigidos vexantia frenos Ora terens, spargitque iubas, et subrigit aures, Incertoque pedum pugnat non stare tumultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:19)
Iamque gradum neque verberibus stimulisque coacti, Nec quamvis crebris iussi calcaribus addunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION