라틴어 문장 검색

Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet Et modo siccatam, lacte, reliquit ovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 57)
mentis inops rapitur, quales audire solemus Threicias fusis maenadas ire comis, ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto et quaerit fetus per nemus omne suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권320)
sed nominis huius causa, quod horrendum stridere nocte solent, sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt naeniaque in volucres Marsa figurat anus, in thalamos venere Procae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권95)
Officioque pedum nymphe contenta duorum erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae mugiat, et timide verba intermissa retemptat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:10)
sceptri gravitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, induitur faciem tauri mixtusque iuvencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:1)
cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:11)
inpositus iam caelo est alter, at alter viperei referens spolium memorabile monstri aera carpebat tenerum stridentibus alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:5)
Pars inde cavis exsultat aenis, pars veribus stridunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:6)
Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, vipereas rumpo verbis et carmine fauces, vivaque saxa sua convulsaque robora terra et silvas moveo, iubeoque tremescere montes et mugire solum manesque exire sepulcris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:7)
Nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram splendidaque adversos venabula condit in armos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 43:2)
Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:7)
at illud stridet et in tepida submersum sibilat unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:3)
nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes, inque modum tumuli concava surgit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 115)
mugiet, et veri vox erit illa bovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1126)
da mihi tura, puer, pingues facientia flammas, quodque pio fusum stridat in igne merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 57)

SEARCH

MENU NAVIGATION