라틴어 문장 검색

et rogitante rege causas, quoties novum aliquid adverterat, ut initia vigiliarum per centurionem nuntiari, convivium bucina dimitti et structam ante augurale aram subdita face accendi, cuncta in maius attollens admiratione prisci moris adfecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 30장2)
Ipse quo fidem adquireret nihil usquam perinde laetum sibi, publicis locis struere convivia totaque urbe quasi domo uti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장1)
enimvero liberalis semper epulas struxisse, vitam amoenam et duris iudicibus parum probatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장7)
Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu incohant, non ita effusis ac palustribus locis ut ceterae civitates in quas Germania patescit, durant siquidem colles, paulatim rarescunt, et Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul atque deponit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 1:1)
exarserat in eum iracundia exercitus tamquam crimen ac mox insidias Fonteio Capitoni struxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장4)
Struebat iam fortuna in diversa parte terrarum initia causasque imperio, quod varia sorte laetum rei publicae aut atrox, ipsis principibus prosperum vel exitio fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장1)
Othoniani in ripa turrim struxerant saxaque et faces iaculabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장6)
prima classicorum legio in Hispaniam missa ut pace et otio mitesceret, undecima ac septima suis hibernis redditae, tertiadecimani struere amphitheatra iussi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 67장4)
quidquid provinciarum adluitur mari Asia atque Achaia tenus, quantumque introrsus in Pontum et Armenios patescit, iuravere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장5)
si aggerem struere, si pluteis cratibusve protegi necesse fuerit, ut vulgus improvidum inriti stabimus, altitudinem turrium et aliena munimenta mirantes?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장9)
omnibus dictis factisque viam sibi ad potentiam struere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장3)
perfugae captivique docebant struere materias in modum pontis, mox subiectis rotis propellere, ut alii superstantes tamquam ex aggere proeliarentur, pars intus occulti muros subruerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장11)
Civilem stare contra, struere aciem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 24장7)
ibi struenda acie, muniendo vallandoque et ceteris belli meditamentis militem firmabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장8)
simul a legionariis peritia et arte praestantibus plura struebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION