라틴어 문장 검색

tremefacta solo tellus loquente Iove stupor elementorum omnium ostenditur per naturae mutationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1021)
et obtutu tacito stetit vultu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6661)
et obtutus est proprie πρόσωπον, id est vultum dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6662)
"radiis acies submovetur, obtutus intuentis hebetatur, et si diutius inspicias,omnis visus extinguitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:21)
cur coniveres autem altero oculo causa non esset, cum idem obtutus esset amborum et cum rerum natura, quam tu sapientem esse vis, duo lumina ab animo ad oculos perforata nos habere voluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 9:2)
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:1)
Nam et navigantibus moveri videntur ea, quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 178:3)
nam et navigantibus moveri videntur ea quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 178:3)
nam istuc nihil dolere non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:7)
Damnavi ego stuporem meum et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos cenasse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:8)
Tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.7)
Timore mortis ille tum confessus est Non artis ulla medicum se prudentia, Verum stupore vulgi factum nobilem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.4)
quis stupor hic, Menelaë, fuit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 34:2)
hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis eumque meo fato quarta fatigat hiems, fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 211)
seu stupor huic studio sive est insania nomen, omnis ab hac cura cura levata mea est, saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis, saepe minax Steropes sidere pontus erat, fuscabatque diem custos Atlantidos Ursae, aut Hyadas seris hauserat Auster aquis, saepe maris pars intus erat, tamen ipse trementi carmina ducebam qualiacumque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION