라틴어 문장 검색

Quae dum gustaret, prae amaritudine oculieius lacrimari coeperunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:21)
Sed non hoc mortis est vitium, at nostrae infirmitatis, qui voluptate corporis, et delectatione vitae istius capimur, et cursum hunc consummare trepidamus, in quo pius amaritudinis, quam voluptatis est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:13)
Mortua autem peccata sunt, quae vitae suavitatem habere non possunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:9)
Est etiam sermo suasorius, dulcis ut mel, et tamen peccatoris conscientiam in ipsa suavitate compungens.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:16)
Laqueus est etiam sermo meretricis, qui obdulcat ad tempus fauces tuas, et postea exasperat eas amaritudine conscientiae peccatricis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:9)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
ut qui ante hominum genus sermone pavissent, postea mellis dulcedine, aut cantus suavitate mulcerent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:10)
Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:7)
Una earum nobis suavitati et amori est, blanda conciliatrix gratiae, quae vocatur voluptas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 3:12)
ne praematuro sermone et infidis auribus vel infirmis quasi incocta committas, atque auditor avertatur et cum horrore fastidiat, qui si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suavitatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:34)
In quo latet lingua quae velut organum vocis, sonos ejus artifici suavitate modulatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:11)
Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:12)
Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:11)
Illud autem non dubitatur, quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium Roma, ingenuos advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis multiformibus officiis retentabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 21:1)
Augebat etiam amaritudinem temporum, flagitatorum rapacitas inexpleta, plus odiorum ei quam pecuniae conferentium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION