라틴어 문장 검색

Salutato autem rege, antequam legationem aperiret, sicut mos est Turcorum, de infortunio et injuriis conquerentium, in conspectu ejusdem magni ac potentissimi regis et praesentia suorum, pileos a capite humi jacientes, barbas unguibus saevissimis discerpunt et in magnis lamentationibus suspiria trahunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:5)
Nec mora, lorica et galea induti, gladio accincti, hastis innitentes, et manu se trahentes, scalam ascenderunt viri audaces, quos alii subsequentes in dubia spe vivendi, jam ad viginti quinque immissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:6)
Socer autem Baldewini, Taphnuz nomine, videns quia sic de viris perfidiae ultionem sumpsit, eosque damnis rerum et tormentis membrorum afflixit, occasione assumpta in munitiones suas in montana perterritus fugit, nec ultra revocari potuit, metuens ne pro pecunia, quam adhuc debebat, capitalem subiret sententiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:1)
Quas apertas et reseratas subierunt, neminem in urbe reperientes, quod, audita tribulatione et infortunio gentilium in circuitu et captione Antiochiae, [0536A] universi cives per montana et deserta loca fugientes a facie Christianorum cum pueris, uxoribus, armentis et gazis suis se absconderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:3)
in inferiore vero, qui machinam trahentes urbi applicarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:5)
qui catenam arripientes, totis viribus luctamen inierunt, hi exterius trahendo, hi interius retinendo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:10)
Ante viae hujus initium cum saepe idem dux suspiria traheret, suique animi optio ante omnia esset visitare sanctam civitatem Jerusalem, et videre sepulcrum Domini Jesu, ac saepe privatis famulis cordis sui aperiret intentionem, [0550D] cuidam de familiaribus suis, Stabuloni videlicet, in hunc modum ostensa est visio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:2)
His ejectis et conductum regis usque in Damascum habentibus, [0553C] rex Jerusalem ingressus, templum Domini juxta ritum gentilium summa reverentia et humilitate subiit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:3)
Haec autem machina dum sic trans vallum [0571C] traheretur, ut muros civitatis plurimum sublimitate superaret, virique ex ea areu, jaculis ac lanceis moenia oppugnarent, cives etiam in moenibus consistentes graviter vexarent, simili jaculatione palorum ignitorum, ut priorem machinam, Sarraceni eam infixerunt, quousque flamma suscitata invalescens crates, postes, trabes invasit ac combussit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:6)
Turci vero Tankradum de die in diem videntes invalescere, ducisque Godefridi vires illi semper [0577D] adesse, per aliquod tempus pacem cum eo decreverunt componere sub hac conditione, ut post hujus pacis terminum, communi consilio inito, aut sibi vellent subesse, aut omnino foedus cum illo refutarent subire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:1)
statimque a conspectu illius abducti, quasi munera accepturi, omnes capitalem subiere sententiam, praeter unum, qui solus cum Baldewino ex omnibus triginta remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:3)
[0602D] Nam idem mortis judicium in momento subire aestimabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:8)
Unde dixit Dominus Ihesus Christus,"Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 30:6)
Amor eciam tuus non te ita decipiat, ut in amicitiam loquacis vel lingosivel fatui te trahat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 42:1)
Stulti enim stulta diligunt,et suam stultitiam trahunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION