라틴어 문장 검색

Quidquid viris iubetur, hoc consequenter redundat ad feminas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:6)
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:1)
Ausus tamen obrogare legibus consul Philippus, sed adprehensum faucibus viator non ante dimisit quam sanguis in os et oculos redundaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 8:1)
qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:7)
nonne vides etiam quam late parvus aquai prata riget fons inter dum campisque redundet?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:3)
Nilus in aestatem crescit campisque redundat unicus in terris, Aegypti totius amnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:5)
sed hic fluit et redundat, contra ille breviter et circumcise dicere adfectat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 5:2)
quibus tam subiacent iuvenes ebrii quam senes sobrii.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:2)
ore redundant, Et patulae nares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:54)
mortalia adversa, quibus constat subiacere mortales.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4621)
quoniam et ab uno originem ducimus et iisdem casibus subiacuimus, Troiam utramque, id est quam et tu fecisti et ego facturus sum, iungamus et faciamus unam, sed 'animis', hoc est foedere et adfectione, quoniam re vera eas natura non sinit iungi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5019)
aut provincias, quae sideribus subiacent, ut Aethiopum versemus oves sub sidere cancri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6282)
iacet extra sidera tellus nulla terra est, quae non subiaceat sideribus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7951)
nam Turnum extraneum esse definire contendit per callidam argumentationem, dicens eum non subiacere imperio Latini, cum oraculum de Latinis omnibus caverit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3672)
consequens namque fuerat ut diceret 'mixta deo mortalis'. lavrentia arva Laurentum civitas plurimum potuit, nam omnia vicina loca eius imperio subiacuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6613)

SEARCH

MENU NAVIGATION