라틴어 문장 검색

Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquuntur, quam facile vitiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장45)
at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장15)
difficulter spiritus redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장7)
atque ubi quod ex eo impositum est incaluit, detrahendum, et subinde aliud inponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장25)
Si vero tumores etiam obcalluerunt et dolent, levat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto vel aqua frigida exprimitur, aut pari potione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장26)
At adversus panum, . . . tum primum orientem, quod phygetron Graeci vocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장79)
Satisque omni abscedentia digerit murex combustus et bene contritus aceto subinde adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장85)
Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장45)
deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장13)
Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장18)
difficulter urina redditur, eaque aut haec cruenta aut cruror fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장64)
Clavum subinde radere commodissimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장336)
— Ubi aliquod in eo vitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem necessariam verti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장7)
Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장8)
Id autem, quod subinde raditur, inlini atramento scriptorio satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION