라틴어 문장 검색

namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:3)
hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 47:2)
non tamen contemnendum reddidit opus aequali quadam mediocritate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 55:3)
non video nec in vita nec in gratia nec in rebus nec in hac mea mediocritate ingenii, quid despicere possit Antonius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 26:5)
quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:4)
ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnes, quos ego quidem audierim, tragoedos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 105:4)
non cunctos illos tenues et circumspectos vi, sublimitate, impetu, cultu, conpositione superavit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 189:3)
conscius sum mihi, quantum mediocritate valui, antea scierim, quaeque operis gratia potuerim inquirere, candide me atque simpliciter notitiam eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 255:1)
Non est bona valitudo mediocritas morbi."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:7)
Falsa est itaque ista mediocritas et inutilis, eodem loco habenda, quo si quis diceret modice insaniendum, modice aegrotandum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 9:4)
Cum se in hanc sublimitatem edit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 33:1)
Illud, ne timearis, praestabit tibi et fortunae mediocritas et ingenii lenitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:7)
Ego non video, quomodo salubris esse aut utilis possit ulla mediocritas morbi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:2)
Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et immotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 22:2)
" Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor," aliquid etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 47:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION