라틴어 문장 검색

Harpax Hi loci sunt atque hae regiones quae mi ab ero sunt demonstratae, ut ego oculis rationem capio quam mi ita dixit erus meus miles, septumas esse aedis a porta ubi ille habitet leno, quoi iussit symbolum me ferre et hoc argentum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 21)
Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 46)
de adiectione, quae adicitur in mediis columnis, quae apud Graecos ἔντασισ appellatur, in extremo libro erit forma et ratio eius, quemadmodum mollis et conveniens efficiatur, subscripta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장54)
De volutarum descriptionibus, uti ad circinum sint recte involutae, quemadmodum describantur, in extremo libro forma et ratio earum erit subscripta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장35)
itaque ut potuero quam apertissime ex Aristoxeni scripturis interpretabor et eius diagramma subscribam finitionesque sonituum designabo, uti, qui diligentius attenderit, facilius percipere possit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장3)
epigramma autem est id, quod est subscriptum:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장85)
hac ratione duplicatio grammicis rationibus ab Platone, uti schema subscriptum est in ima pagina, explicata est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말17)
item eius rei erit subscripta forma.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말27)
' Post hoc ille cum ceteris subscripsit centumvirale iudicium, non subscripsit mecum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 6:4)
Alioquin cum unumquodque illorum conciliorum proprium composuerit atque instituerit symbolum, sintque ipsa symbola ab invicem verbis diversa, ac fortasse quibusdam sententiis, cum unum nonnunquam contineat quod alterum non habeat, profecto anathematis reus esset, qui uno recepto caetera symbola confitendo recitaret vel reciperet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION