라틴어 문장 검색

neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 3:8)
deinde, ut opinor, habet alienum, hunc tamen a subselliis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 1:1)
"hos pueris monitus patres infundere lippos cum videas, quaerisne unde haec sartago loquendi venerit in linguas, unde istud dedecus, in quo trossulus exultat tibi per subsellia levis?"
(페르시우스, 풍자, satire 156)
adhuc basilica non erat facta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:40)
in media basilica tam palam sportulae quam in triclinio dantur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:4)
Hoc pretio quamlibet numerosa subsellia implentur, hoc ingens corona colligitur, hoc infiniti clamores commoventur, cum mesochorus dedit signum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 6:4)
Si quando transibis per basilicam et voles scire, quo modo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil quod praebeas aurem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 8:2)
Descenderam in basilicam Iuliam, auditurus quibus proxima comperendinatione respondere debebam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 1:1)
Sedebant centum et octoginta iudices - tot enim quattuor consiliis colliguntur -, ingens utrimque advocatio et numerosa subsellia, praeterea densa circumstantium corona latissimum iudicium multiplici circulo ambibat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 3:1)
Ad hoc stipatum tribunal, atque etiam ex superiore basilicae parte qua feminae qua viri et audiendi - quod difficile - et - quod facile - visendi studio imminebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 4:1)
Huic theatro ex priuatorum pollicitationibus multa debentur, ut basilicae circa, ut porticus supra caucam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 3:1)
aspice quam pleno subsellia nostra senatu decernant infame Iovis pulvinar et omne idolium longe purgata ex urbe fugandum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권182)
refert repulsus miles ad subsellia plebis rebellis esse Romanum ducem, flagrare cunctos pervicaci audacia, iugulos retectos obstinate opponere, quo gloriosa morte fortes oppetant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.121)
illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:1)
transtulit aliquando patronus puellam, quae soror esse adversarii dicebatur (nam de hoc lis erat), adversa subsellia, tanquam gremio fratris relicturus, at is a nobis praemonitus discesserat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION