라틴어 문장 검색

et (quod pessimum est) nulla cum imitatione aut aut aemulatione naturae, sed cum destructione (per calores vehementes aut virtutes nimis validas) omnis subtilioris schematismi, in quo occultae rerum virtutes et consensus praecipue sitae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:10)
Instantias vero quatuor itidem, quae huc referuntur, uno nomine Instantias Mathematicas vocamus, et Instantias Mensurae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:15)
At nos hoc ipsum subtiliore experimento magis exacte probavimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:1)
qui motus est etiam ex genere motus assimilationis, estque ex diffusivis motibus subtilissimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:2)
spiritus corporum, et aerem majori gradu caloris attenuatum, nullis vasorum claustris posse contineri, quin per poros vasorum subtiliores evolent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:7)
maxime autem compages corporum compositorum et subtiliores schematismos destrui et confundi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:9)
unde subtiliores misturae et schematismi ordinati gigni possint et educi, ad exemplum naturae et imitationem operum solis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:11)
Opera autem aetatis sunt longe subtiliora quam ignis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:4)
Utrum vero sit aliquis modus mutandi corpora per minima (ut vocant), et transponendi subtiliores materiae schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet, ut ars brevi tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur), de eo nulla hactenus nobis constant indicia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:15)
mensurant quatuor illae Mathematicae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:53)
In quaestionibus subtilibus eum obsidebunt, et allicient, et excutient, ut, nisi obfirmato et absurdo silentio se quis muniat, necesse ei fuerit se nonnihil prodere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:5)
Adeo ut contra atheistas homines maxime ferini cum philosophorum subtilissimis militent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:26)
Eodem modo etiam scholasticos complura subtilia et perplexa axiomata et theoremata invenisse, quo practicae ecclesiae caverent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:18)
Neque sufficit de personis deliberare secundum genera, velut in idaea quadam aut descriptione mathematica, qualis videlicet character et conditio personae esse debeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:12)
Ante omnia, ordo, et distributio, et partium apta extractio, celeritatis tanquam vita est, ita tamen ut distributio non sit nimium subtilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION