라틴어 문장 검색

Nam ferme octo mensibus, antequam imperator eis subveniret, diversis modis proeliatum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:10)
Rusticus urbanum mus murem suscipit ede, Commodat ad mensam, mensaque mente minor.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:1)
tandem aliquando se quoque paterentur solitudini suae et aegritudini subuenire;
(아풀레이우스, 변명 68:14)
* * * Non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et temporarium cantum commodauit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum;
(아풀레이우스, 플로리다 13:1)
"Et aedilem gerimus, et si quid obsonare cupis, utique commodabimus."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:20)
"Et subveni maturius:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:6)
"Parens, iussis tuis obsequium commodare, si per fidem liceret id facere:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:9)
"Sic noctis initio, priusquam cena te reciperes, Pamphile mea iam vecors animi tectam scandulare conscendit, quod altrinsecus aedium patore perflabili nudatum ad omnes, orientales ceterosque, aspectus pervium, maxime his artibus suis commodatum secreto colit, priusque apparatu solito instruit feralem officinam, omne genus aromatis, et ignorabiliter laminis litteratis et infelicium avium durantibus damnis, defletorum sepultorum etiam cadaverum expositis multis admodum membris:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:25)
Sed mihi sero quidem, serio tamen subvenit ad auxilium civile decurrere et interposito venerabilis principis nomine tot aerumnis me liberare:
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:2)
"Quod sciam, soles praegnatibus periclitantibus ultro subvenire."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:27)
Nec invitus ego cursui me commodabam relinquens atrocissimam virilitatis lanienam;
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:2)
Et primum me quidem mensam accumbere suffixo cubito, dein alluctari et etiam saltare sublatis primoribus pedibus perdocuit, quodque esset apprime mirabile, verbis nutum commodare, ut quod nollem relato, quod vellem deiecto capite monstrarem, sitiensque pocillatore respecto, ciliis alterna connivens, bibere flagitarern Atque haec omnia perfacile oboediebam, quae nullo etiam monstrante scilicet facerem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 17:3)
Sed divina misericordia, quae semper innocentibus solet subvenire, impiam impiorum meditationem maxima ex parte frustrata est, quo non per omnia evenirent, sicut proposuerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:8)
Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum certissima nobis esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga ecclesiam dei, cuius te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti, tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiam si pigri et cunctantes essemus, exhortationem benivolentissimam mittere, ut instruente humilitate nostra per religiosam oboedientiam tuam dominus, cuius munere talis es, ecclesiae suae iam iamque subveniat, maiore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime multumque in Christi caritate honorande fili.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 1:1)
Sed quia, sicut apostolus dicit, non est potestas nisi a deo, procul dubio, cum per vos sincerissimos catholicae matris filios eidem subvenitur, auxilium nostrum in nomine domini est, qui fecit caelum et terram.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION