라틴어 문장 검색

Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris succedit pallor infernus, perque universa membra frigidus sudor emanabat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:1)
At ubi discursus reciproci multinodas ambages tubae terminalis cantus explicuit, aulaeo subducto et complicitis siparis scaena disponitur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:8)
Quorum desperata ipse etiam facie recreatus oblationes honestas aequi bonique facio, quippe cum mihi familiares quod ad cultum sumptumque largiter succederet deferre prospicue curassent.
(아풀레이우스, 변신, 11권 18:3)
sed eo iure tributum ei ille solvebat, quo iure diximus heredem presbyteri Honorati successurum fuisse, si, antequam rem suam vel donaret vel venderet, moreretur.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:8)
Consul interim, dum ibi pugnatur, se in locos tutos atque editos subducit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 19:1)
Eum sustulere, isque convaluit, saepeque post illa operam reipublicae fortem atque strenuam illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum servavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:4)
Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque, eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 5:1)
Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 5:2)
eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 18:2)
vinetum, si aedes eius introierit, solvi necessum est et vincula per impluvium in tegulas subduci atque inde foras in viam demitti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 9:1)
Propagines e vitibus altius praetentas non succedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 14:1)
Quaestio igitur soluta corona et praemio donabatur, non soluta autem tramittebatur ad eum qui sortito successerat, idque in orbem vice pari servabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 5:1)
I. POSTQUAM Richardus eius nominis Tertius, de facto rex sed titulo et regimine tyrannus, atque ita hucusque appellatus et habitus, ultione divina exulis expeditionem fortunante, in praelio apud Bosworth victus fuisset et interfectus, successit ei in regno comes Richmondiae, exinde rex Henricus Septimus appellatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:1)
Adeo ut festum regi coronationis, quod celebratum est ultimo Octobris, neutiquam procrastinaverit aut impediverit, neque itidem comitia parliamentaria, quae intra septem a coronatione dies successerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:6)
Quod ad stabilimentum coronae, praeterquam quod illud mordicus tenebat, ne sponsae suae ulla prorsus fieret mentio (imo nec quod minimum erat permittens ut liberi ex ea suscepti primi ante omnes succederent), alias magna prudentia et moderatione rem tractavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION