라틴어 문장 검색

Utile est etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque similiter adhibere, eadem acria quarto aut quinto die adsumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto vel plantaginem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장75)
Medicamentum etiam est vel plantaginis sucus per se, vel marrubii cum melle incoctus, ita ut illius cyathus sorbilo sumatur huius cocleare plenum paulatim delingatur, vel inter se mixta et incocta resinae terebinthinae pars dimidia, buturi et mellis pars altera.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장76)
tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장13)
unguatur oleo veteri, adiecto aceto et nitro;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장40)
Unctioni vero aptissimum est vetus oleum vel nitrum aceto et oleo mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장22)
Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus vel porri vel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장63)
unguere rosa et aceto, vel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliave refrigerantia cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장27)
efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장18)
Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장10)
Melius huic rei lycium est, quod idem quoque aeque probat, vel porri vel marrubii sucus, vel nuces Graecae cum tracanto contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장13)
porri vel marrubii sucum adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장18)
scillam delingere, acetum ex ea vel certe acre sorbere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장19)
si parum id proficit, acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장26)
Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장7)
Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION