라틴어 문장 검색

alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:7)
Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem aspirare non posse quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:4)
quia, si non, tunc ipsum praecessisset alius motus, per quem facta esset sufficientia in causis suis, cum prius non esset, ergo ipse esset primus et non-primus, quod est impossibile.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:9)
Propter quod sciendum quod illud celum est celum supremum, continens corpora universa, et a nullo contentum, intra quod omnia corpora moventur, ipso in sempiterna quiete permanente *** et a nulla corporali substantia virtutem recipiens.
(단테 알리기에리, Epistolae 117:3)
aliter ad illam mutuam sufficientiam non solum non pertingitur, sed aliquando, pluribus preheminere volentibus, vicinia tota destruitur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:16)
Cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atque avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 10:2)
aut certe ut multi legunt 'laetitiamque die', id est diei, ut supra dicta munera sint multorum dierum usui sufficientia, intellegamus autem missa aliqua etiam ad usum diei.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6362)
corporalia namque sunt, quippe quae possunt videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7265)
aut certe secundum eos locutus est, qui dicunt deum corporalem esse et eum ita definiunt πῦρ νοερο`ν, id est ignem sensualem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7276)
aut enim in terra purgantur quae nimis oppressae sordibus fuerint, deditae scilicet corporalibus blandimentis, id est transeunt in corpora terrena:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7413)
corporalia enim sunt elementa, ut diximus supra;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 342)
non enim mulcetur nisi quod corporale est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 343)
arvina secundum Suetonium in libro de vitiis corporalibus arvina est durum pingue, quod est inter cutem et viscus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6271)
alii hoc inprobant et legunt 'hirquis' - hirqui autem sunt oculo- rum anguli secundum Suetonium Tranquillum in vitiis corporalibus - , ut sit sensus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 84)
quae corporali ergastulo mentem resolvit liberam et reddit auctori Deo, mentem piatam sanguine, mortis lavacris elutam, quae semet ac vitam suam Christo inmolandam praebuit - ergo ut recline mollibus reiecit aulaeis caput, victor relictis artubus caelum capessit spiritus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.108)

SEARCH

MENU NAVIGATION