라틴어 문장 검색

cum honos sit praemium virtutis iudicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:1)
septem autem illi non suo, sed populorum suffragio omnium nominati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:8)
iudicia, suffragia, consuetudines praeterea et familiaritates multisque cum multis res rationesque contractae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 71:5)
Quamvis enim sint demersae leges alicuius opibus, quamvis timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis aut occultis de honore suffragiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:3)
nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis adepti sumus nostro quidem anno, quod contigit eorum nemini, quos modo nominavi, sane exiguus sumptus aedilitatis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:5)
neque reges ex hac civitate exigi neque tribunos plebis creari neque plebiscitis totiens consularem potestatem minui neque provocationem, patronam illam civitatis ac vindicem libertatis, populo Romano dari sine nobilium dissensione potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:3)
ferunt enim suffragia, mandant inperia, magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea dant, quae, etiamsi nolint, danda sint, et quae ipsi non habent, unde alii petunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:4)
tum exacti in exilium innocentes, tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum demissi populo fasces, tum provocationes omnium rerum, tum secessiones plebei, tum prorsus ita acta pleraque, ut in populo essent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:8)
Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex est creatus L. Tarquinius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 55:2)
Deinde equitum magno numero ex omni populi summa separato relicuum populum distribuit in quinque classis senioresque a iunioribus divisit easque ita disparavit, ut suffragia non in multitudinis, sed in locupletium potestate essent, curavitque, quod semper in re publica tenendum est, ne plurimum valeant plurimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:1)
nunc rationem videtis esse talem, ut equitum centuriae cum sex suffragiis et prima classis addita centuria, quae ad summum usum urbis fabris tignariis est data, lxxxviiii centurias habeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:3)
quibus ex centum quattuor centuriis (tot enim reliquae sunt) octo solae si accesserunt, confecta est vis populi universa, relicuaque multo maior multitudo sex et nonaginta centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec valeret nimis, ne esset periculosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:4)
idemque, in quo fuit Publicola maxime, legem ad populum tulit eam, quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 85:3)
Provocationem autem etiam a regibus fuisse declarant pontificii libri, significant nostri etiam augurales, itemque ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant xii tabulae conpluribus legibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:1)
Luciique Valerii Potiti et M. Horatii Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit, ne qui magistratus sine provocatione crearetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION