라틴어 문장 검색

Sanctus Ioannes in Evangelio hunc fidei aspectum in lumen protulit, fidem et memoriam simul coniungens, utramque cum actione Spiritus Sancti associans qui, ut ait Iesus, « suggeret vobis omnia » (Io 14,26).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:18)
vivax flamma viget, seu cava testula sucum linteolo suggerit ebrio, seu pinus piceam fert alimoniam, seu ceram teretem stuppa calens bibit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae5)
"' talia ludebant pueri per membra magistri, nec longa fessum poena solvebat virum, tandem luctantis miseratus ab aethere Christus iubet resolvi pectoris ligamina, difficilesque moras animae ac retinacula vitae relaxat, artas et latebras expedit, sanguis ab interno venarum fonte patentes vias secutus deserit praecordia, totque foraminibus penetrati corporis exit . fibrarum anhelans ille vitalis calor, haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes, miraris, ista est Cassiani gloria, suggere si quod habes iustum vel amabile votum, spes si qua tibi est, si quid intus aestuas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.35)
"ego inparatis quae loquantur suggeram."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.17)
apparitores sed furenti suggerunt illum vetusta nobilem prosapia meritisque multis esse primum civium, iubet amoveri noxialem stipitem, plebeia clarum poena ne damnet virum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.136)
cur tu his rebus sumtum suggeris?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 135)
magno veluti cum flamma sonore virgea suggeritur costis undantis aëni exsultantque aestu latices, furit intus aqua fumidus atque alte spumis exuberat amnis, nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:11)
"Suggere tela mihi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:13)
nos , si oratio, qua nihil praestantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proferunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitae quoque sentiuntur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 338:2)
ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad subministrabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 39:2)
vanas suggerit voluptates, breves, paenitendas, ac nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:6)
omnis ordinis homines suggerent, omnis fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 11:3)
non debet excusationes vitio philosophia suggerere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 17:2)
militem et arma non suggeram.
(세네카, 행복론, Liber VII 107:4)
- nullus erit in illis scriptis liber, qui non plurima varietatis humanae incertorumque casuum et lacrimarum ex alia atque alia causa fluentium exempla tibi suggerat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION