라틴어 문장 검색

nam multis succensa locis ardent sola terrae, ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:4)
et boni consulas oportet, si notitiam vetustatis modo nostris non obscure modo ipsis antiquorum fideliter verbis recognoscas, prout quaeque se vel enarranda vel transferenda suggesserint.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 4:2)
In eius historiae primo scriptum est ad hanc sententiam neminem succensere sibi convenire, si quid in illis libris parum conposite aut minus eleganter scriptum foret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 14:2)
Sed ne quis me aestimet dignatione consultationis gravari, quicquid de hoc mihi tenuis memoria suggesserit paucis revolvam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 1:3)
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem, mox suggessit vates:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:3)
verum mihi Apollodori lectio sic suggerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:2)
et, si videtur, ut aedituus responsa numinis sui praedicat ita ego quae memoria suggesserit refero dicta Ciceronis.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 1:2)
et, si volentibus vobis erit, aliqua eius quae memoria suggesserit relaturus sum.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 14:3)
sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lascivia qua nunc caremus ammoneo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 3:2)
Et si vultis me et ipsos proferre versus ad verbum paene translatos, licet omnes praesens memoria non suggerat, tamen qui se dederint obvios annotabo:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 1:1)
— Magno veluti cum flamma sonore Virgea suggeritur costis undantis aeni, Exsultantque aestu latices, furit intus aquae vis, Fumidus atque alte spumis exuberat amnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 23:1)
Figuras vero quas traxit de vetustate, si volentibus vobis erit, cum repentina memoria suggesserit, enumerabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:1)
qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
Adeo autem in tuendo necessarium est rationis officium, ut saepe in uno videndi sensu etiam alium sensum memoria suggerente ratio deprehendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 19:1)
exiguam, quantum potes, accipe flammam, Romana succense manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION