라틴어 문장 검색

suggere tela mihi, quae in campis Iliacis in Graecorum stetere corporibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3332)
ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit parentem habere avarum inlepidum in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui, atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 73:7)
Atque isti quidem, qui docent, cum causas in plura genera secuerunt, singulis generibus argumentorum copiam suggerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 117:2)
tum suggerenda sunt firmamenta causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 331:2)
ac ne me existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem verba fecerim, potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa verior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 11:12)
si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 44 4:10)
haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui, quod te cum mei tum rei p. cognovi amantissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 6:1)
habes epistulam verbosiorem fortasse quam velles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 9:1)
a. 711 (43). PLANCVS CICERONI plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius, quo magis iudicares omnia me rei p. praestitisse, quae et tua exhortatione excepi et mea adfirmatione tibi recepi (non minus enim a te probari quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem mihi paravi quam praedicatorem meritorum meorum esse volui) ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 74)
Malus cum sutor inopia deperditus Medicinam ignoto facere coepisset loco Et venditaret falso antidotum nomine, Verbosis acquisivit sibi famam strophis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.1)
Cuius verbosa ne sit commendatio, Attende, cur negare cupidis debeas, Modestis etiam offerre quod non petierint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.6)
Novem porrectus Tityos est per iugera, Tristi renatum suggerens poenae iecur;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.6)
Nam lacus piscem, feras silvae quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus affatim suggerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:3)
Suggerunt affatim ligna proximae silvae;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 26:1)
A latere triclinii quod fenestris caret, scalae convivio utilia secretiore ambitu suggerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION