라틴어 문장 검색

Contra ea oppidani in proximos saxa voluere, sudis, pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam ardentia mittere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장7)
ignis fulvo elusus in auro latet obscurus, quem mihi caeli qui furta luit viscere feto dedit et docuit condere vires arte, Prometheus, dedit et tenui sulphure tectos Mulciber ignes, et vivacis fulgura flammae de cognato Phaethonte tuli.
(세네카, 메데아 12:30)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
hoc autem fieri hac ratione videtur, quod sub his montibus et terrae ferventes sunt et fontes crebri, qui non essent, si non in imo haberent aut e sulphure aut alumine aut bitumine ardentes maximos ignes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장4)
cum in imo per alumen aut bitumen seu sulphur ignis excitatur, ardore percandefacit terram, quae est supra se;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장3)
habent enim, uti aquae calidae sulphur alumen bitumen, faecem, quae, per potiones cum in corpus iniit et per venas permanando nervos attingit et artus, eos durat inflando.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장17)
et primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes, item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis obturant eorum naribus spiritus animales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장56)
caerulei fiant puro de sulphure fumi, tactaque fumanti sulphure balet ovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권499)
adeo ut fiat conflictus mirabilis, inflammante se sulphure quantum potest (nam tertium corpus, nimirum carbo salicis, nil aliud fere praestat, quam ut illa duo corpora incorporet et commode uniat), et erumpente spiritu nitri quantum potest, et una se dilatante (nam hoc faciunt et aer, et omnia cruda, et aqua, ut a calore dilatentur), et per istam fugam et eruptionem interim flammam sulphuris, tanquam follibus occultis, undequaque exufflante.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION