라틴어 문장 검색

Immo amplius procedere volo, quod tam in sene quam in iuvene, tam in clerico quam in laÔco, tam in pedite quam in milite, tam in femina quam in masculo castitas et honestas ac corporalis laudatur integritas et carnis corruptela damnatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:7)
Nec enim aliquis tam altissimae feminae lucrari posset amorem quod eius inde fama inter bonos ac prudentes in omni curia non capiat summa ratione defectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:8)
Nec enim mulier aliqua tam simplex et fatua reperitur, quae propria non noverit tenacitate avida custodire et aliena summa ingenii subtilitate lucrari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:4)
Immo nemini largiri et omnia tam iuste quam iniuste acquisita magno studio reservare summam credit mulier esse virtutem et ab omnibus tanquam bonum esse laudandum, et ab hac quoque regula non excipitur ulla quoque regina.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 32:3)
Praeterea nulla mulier tanta fidei puritate colligatur amico vel manet unita marito, quae alium non admittat amantem, maxime quum quis pecuniosus accedit, ubi quidem mulieris luxuria cum avaritia summa notatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 44:1)
interea generosae in pectore flammae Assurgunt sensim juveni, notat ignis honestas
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:5)
Eorum sane haud pauca summa cum voluptate legimus, quibus denuo recudendis praelum Sheldonianum (si ita visum fuisset auctoribus) non sine honore inservisset.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:3)
Quomodo non inter eos rerum divinarum et humanarum cum caritate et benevolentia fuit summa consensio, quibus erat cor unum et anima una?
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:9)
Ipse itaque summa natura omnes naturas instituit, omnia suis locis ordinavit, omnia suis temporibus discrete distribuit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:8)
Quocirca in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:45)
Sunt namque quidam qui contra fidem, contra honestatem, contra commune bonum vel privatum, favendum putant amico.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:7)
Quid si pessimi quique vel ethnici in consensu facinorum et flagitiorum sic se diligant, ut velint pro invicem mori, eos ne ad summam amicitiae conscendisse fatebimur?
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:28)
Unde illorum detestanda sententia est, qui contra fidem et honestatem pro amico aestimant faciendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:41)
et aliorum providentes honestati, suam infeliciter produnt.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:7)
Licet autem plerumque amicitiam affectus praeveniat, numquam tamen sequendus est, nisi eum et ratio ducat, et honestas temperet, et regat iustitia.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION