라틴어 문장 검색

Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent, ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad expectatum respondeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:4)
Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:1)
Quid de illa loquar, in qua verba differuntur et diu expectata vix ad clausulas redeunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 16:1)
Praeterea ipsam constitutionem suam crasse intellegit et summatim et obscure.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 12:1)
neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica aut poetica schemata scintillasve controversalium clausularum libuit aptari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 2:1)
etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par affatim assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas, ad hoc opportunitas in exemplis fides in testimoniis, proprietas in epithetis urbanitas in figuris, virtus in argumentis pondus in sensibus, flumen in verbis fulmen in clausulis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 2:2)
Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 1:1)
nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 511:1)
Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim perscribere, proposui;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장11)
nunc etiam, quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION