라틴어 문장 검색

carbasea ex umeris summo collecta coibat palla sinu teretem nectens a pectore nodum, a cervice fluens tenui velamine limbus concipit infestas textis turgentibus auras, nec minus instabili sonipes feritate superbit, inpatiens madidis frenarier ora lupatis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 147)
Daedalus, ut fama est, fugiens Minoa regna, praepetibus pennis ausus se credere caelo, insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:1)
mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:7)
Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:12)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
Non insueta gravis temptabunt pabula fetas, nec mala vicini pecoris contagia laedent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS35)
MenalcasCandidus insuetum miratur limen Olympi, sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS35)
arborque pomis fertilis aureis extimuit manus insueta carpi fugitque in auras leviore ramo.
(세네카, 아가멤논 15:12)
vix adhuc certa est fides vitalis aurae, torpet acies luminum hebetesque visus vix diem insuetum ferunt.
(세네카, Hercules Furens 9:41)
prodigia totiens orbis insueta audiet, natura totiens legibus cedet suis, quotiens amabit Cressa?
(세네카, 파이드라 2:50)
At, puto, rudis lecta aetas et animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus hebetataque senio aut uulneribus corpora:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:1)
ipse insueto novus hospitio
(세네카, Thyestes 839:1)
mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua, ut nostris tumefacta superbiat Vmbria libris, Vmbria Romani patria Callimachi!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 135)
"si te Eoa Dorozantum iuuat aurea ripa et quae sub Tyria concha superbit aqua, Eurypylique placet Coae textura Mineruae, sectaque ab Attalicis putria signa toris, seu quae palmiferae mittunt uenalia Thebae, murreaque in Parthis pocula cocta focis;"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 59)
"ille per obiectos vepres tumet atque superbit, vi tenuis fortisque loco, dum proximus heia!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 45)

SEARCH

MENU NAVIGATION