라틴어 문장 검색

adeo ut inaequalitas restitutionis et declinatio ad tropicos possint esse potius modificationes motus unici illius diurni, quam motus renitentes aut circa diversos polos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:8)
Primo itaque videmus restitutiones corporum coelestium fieri per tempora numerata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:1)
quia corpora per eas non acquirunt consistentiam aliquam novam constantem et quiescentem, sed transitoriam, et nitentem semper ad restitutionem et liberationem sui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:11)
sin minus, apparuisset factam fuisse restitutionem, et compressionem fuisse transitoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:20)
veluti in restitutione mercurii sublimati, qui in pulvere longe majus occupat spatium quam mercurius simplex, et similiter in omni repurgatione metallorum a scoriis suis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:11)
Qua specie facti coruus testudoque capti, In supradicti sunt federe soricis icti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:5)
"Non aliquem culpes", respondet subdola uulpes, "Non sic deceptus, nec tam foret ultro prouectus, Si supradictorum frueretur quolibet horum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:9)
Eius ab ore perit, quem sic male perdere querit, Tresque supradicti saciantur sanguine uicti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:19)
Namque prius pactum recolentes tam male fractum, Condicione pari cuiquam timuere iugari, Tuta fides ueri cum nusquam possit haberi, In iam promissis etiam iurantibus ipsis, Atque supradicti tamen hii periere relicti, Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt, Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:8)
Putaverunt enim solito eos more percussos cedere; qui fugam simulaverunt, ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
(불가타 성경, 판관기, 20장32)
Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis commonitiones perlaturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장23)
et qui super duos illos sunt, qui medio iunguntur, si conponantur, etiam ipsorum supradictus numerus media portio est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De principalitate unitatis 1:2)
Sed si eosdem viij supradictis adiunxeris, xv fient, qui par xvi numeri existeret quantitati, nisi minor unitas inperdiret.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 15:3)
Et primum si pares fuerint dispositiones medii multiplicantur atque deinde qui super ipsos sunt et usque ad supradictas extremitates.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 16:2)
Radices autem proportionum voco numeros in superiore dispositione descriptos, quasi quibus omnis summa supradictae comparationis innititur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION