라틴어 문장 검색

immo enimuero, quid superest?
(아풀레이우스, 플로리다 16:68)
quid igitur superest ad statuae meae honorem, nisi aeris pretium et artificis ministerium?
(아풀레이우스, 플로리다 16:78)
"Supersit hic saltem, qui miselli huius corpus parva contumulet humo,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:9)
"nil ergo superest, quam tuo praeconio praemium investigationis publicitus edicere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:47)
Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:1)
in qua et regni inter filios suos, duos scilect seniores, et propriae hereditatis inter filios et filiam et etiam propinquos, pecuniarum, quae post se superessent, inter animam et filios et etiam nobiles suos, divisionem ordinabiliter literis mandari procuravit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:3)
Et tamen tanta mentis in deum debet esse suspensio, ut, si non merito laudemur, corrigamus eos, quos possumus, ne arbitrentur aut in nobis esse, quod non est, aut nostrum esse, quod dei est, aut ea laudent, quae quamvis non desint nobis aut etiam supersint, nequaquam tamen sint laudabilia, velut sunt bona omnia, quae vel cum pecoribus habemus communia vel cum impiis hominibus.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:10)
An qui causas defendit recte Latineque dicat superesse se is quos defendit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 1:1)
et superesse proprie quid sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 1:2)
INROBORAVIT inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur hic illi superest, cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 2:1)
Qui integre autem locuti sunt partem superesse ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 4:1)
Itaque M. Varro, in satura quae inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 5:1)
In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 6:2)
Nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 8:2)
In quo loco superfuit significare videtur supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua, superfluenti tamen et nimis abundanti, disciplinas enim Tubero stoicas et dialecticas percalluerat . In libro quoque De Republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION