라틴어 문장 검색

Nam si animal omne, ut vult, ita utitur motu sui corporis, prono, obliquo, supino, membraque, quocumque vult, flectit, contorquet, porrigit, contrahit eaque ante efficit paene, quam cogitat, quanto id deo est facilius, cuius numini parent omnia!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 173:2)
nam si animal omne, ut vult, ita utitur motu sui corporis, prono, obliquo, supino, membraque, quocumque vult, flectit, contorquet, porrigit, contrahit eaque ante efficit paene, quam cogitat, quanto id deo est facilius, cuius numini parent omnia!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 173:2)
"inde vaporata lector mihi ferveat aure, non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit sordidus et lusco qui possit dicere lusce sese aliquem credens, Italo quod honore supinus fregerit heminas Arrcti aedilis iniquas, nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas scit risisse vafer, multum gaudere paratus, si cynico barbam petulans nonaria vellat."
(페르시우스, 풍자, satire 1100)
Protendo igitur ad genua vestra supinas manus petoque et oro, ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secreta, quae vix mille homines noverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:13)
Secutus est Aiax strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina gesticulatus mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:17)
Itaque hercules postquam maris ira infesta convaluit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit manus et tu inquit Encolpi, succurre periclitantibus et vestem illam divinam sistrumque redde navigio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:5)
Suppes suppumpis, hoc est supinis pedibus.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XVII*2)
Iam qua diductos potat levis area fontes, Corycium milli surgit olus maluaeque supinae et non sollicitos missura papavera somnos.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:3)
Illae timore posito certatim adnatant Lignumque supera turba petulans insilit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.7)
Maxime puer, qui primus expertus est, adnatat nanti, insilit tergo, fertur referturque, agnosci se amari putat, amat ipse;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:4)
nam prius umbrosa carituros arbore montes, et freta velivolas non habitura rates, fluminaque in fontes cursu reditura supino, gratia quam meriti possit abire tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 518)
attoniti novitate pavent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:2)
prosiluit pavidus deiecto antistite princeps marmoreum fugiens nullo comitante sacellum, dum tremefacta cohors dominique oblita supinas erigit ad caelum facies atque invocat Iesum, iamne piget facti?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3157)
"nec terret ista, qua tumes, vesania, quod vultuosus, quod supinus, quod rigens tormenta leti comminans asperi:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.162)
"prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis pendere iussum praeminente ligno, ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis ambire tanti gloriam Magistri exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis, quo spectet imum stipitem cerebro."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION