라틴어 문장 검색

Denique ut in fabrica, si pravast regula prima, normaque si fallax rectis regionibus exit, et libella aliqua si ex parti claudicat hilum, omnia mendose fieri atque obstipa necessu est prava cubantia prona supina atque absona tecta, iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque prodita iudiciis fallacibus omnia primis, sic igitur ratio tibi rerum prava necessest falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 18:4)
Tum longos iungere fines Agrorum, et quondam duro sulcata Camilli Vomere, et antiquos Curiorum passa ligones Longa sub ignotis extendere rura colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:8)
sic, ubi puppes Sulcato varios duxerunt gurgite tractus, Quod tulit illa ratis remis, haec repulit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:20)
adversoque acies in monte supina Haeret, et in tergum casura, umbone sequentis Erigitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:24)
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:3)
et nulla vehitur cervice supinus, Carpentoque sedens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:58)
terraeque in fine Libyssae Persea Phoebeos converti iussit ad ortus, Gorgonis averso sulcantem regna volatu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:23)
Et Natrix violator aquae, Iaculique volucres, Et contentus iter cauda sulcare Pareas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:57)
Numquam deliciae supiniores.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VI5)
Quod nec carmine glorior supino Nec retro lego Sotaden cinaedum, Nusquam Graecula quod recantat echo Nec dictat mihi luculentus Attis Mollem debilitate galliambon:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXVI1)
Stat exoletus suggeritque ructanti Pinnas rubentes cuspidesque lentisci, Et aestuanti tenue ventilat frigus Supina prasino concubina flabello, Fugatque muscas myrtea puer virga.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII4)
Haec et talia dum refert supinus, Illas purpureas et adrogantes Iussit surgere Lei+tus lacernas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VIII3)
Non adtendis, et aure me supina Iam dudum quasi neglegenter audis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII9)
Non sum de fragili dolatus ulmo, Nec quae stat rigida supina vena, De ligno mihi quolibet columna est, Sed viva generata de cupressu:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX1)
Sed tu dulcior elegantiorque, Cuius livida naribus caninis Dependet glacies rigetque barba, Qualem forficibus metit supinis Tonsor Cinyphio Cilix marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION