라틴어 문장 검색

Bene etiam colligit, haec pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:1)
dum modo hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse laudandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:3)
Sed in hoc verborum genere propriorum dilectus est habendus quidam atque is aurium quodam iudicio ponderandus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 150:2)
Sed et in verbis et in actione causa erit ponderanda et pro re agendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 3:3)
natura, ut caelestia, ut divina, ut ea quorum obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 2:2)
Neque solum ea sunt quae nobis suppetant, sed etiam illa quae adversentur videnda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:3)
Atque etiam, si obscuri testes erunt aut tenues, dicendum erit non esse ex fortuna fidem ponderandam aut eos esse cuiusque rei locupletissimos tests, qui id, quod agatur, facillime scire possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:6)
Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque quaestionis argumentis et coniectura ponderanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:3)
sunt enim expertes imperii, consilii publici, iudicii delectorum iudicum, quae familiarum vetustatibus aut pecuniis ponderantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:5)
quae si mihi Brundisi suppeterent, mallem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 10:4)
ego, si mea in te essent officia solum, Curio, tanta, quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent, verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 1:4)
sed ita fato nescio quo contigisse arbitror ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 2:1)
toto igitur loco causarum explicate, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 2:1)
ex qua cum summa utilitas existit ad res ponderandas, tum maxume ingenua delectatio et digna sapientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:2)
etenim, quae res pecuniae cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis sumptibus copiae suppetant, cum procul ab his omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret vel potius cur curet omnino?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 89:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION