라틴어 문장 검색

paucos ante dies discesserat Apinius Tiro donisque ac pecuniis acerbe per municipia conquirendis plus invidiae quam virium partibus addebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장5)
tirones neque in ludo neque per lanistas, sed in domibus per equites Romanos atque etiam per senatores armorum peritos erudiebat, precibus enitens, quod epistulis eius ostenditur, ut disciplinam singulorum susciperent ipsique dictata exercentibus darent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 3:2)
dextrae quoque manus digitum salutarem tam imbecillum interdum sentiebat, ut torpentem contractumque frigore uix cornei circuli supplemento scripturae admoueret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:4)
in castris tiro etiam tum propter nimiam uini auiditatem pro Tiberio 'Biberius,' pro Claudio 'Caldius,' pro Nerone 'Mero' uocabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 1:3)
Deductus in forum tiro populo congiarium, militi donatiuum proposuit indictaque decursione praetorianis scutum sua manu praetulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 2:1)
parabat et ad Caspias portas expeditionem conscripta ex Italicis senum pedum tironibus noua legione, quam Magni Alexandri phalanga appellabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 2:2)
ueteranum ac tironem militem opere assiduo corroborauit matureque barbaris, qui iam in Galliam usque proruperant, coercitis, praesenti quoque Gaio talem et se et exercitum approbauit, ut inter innumeras contractasque ex omnibus prouinciis copias neque testimonium neque praemia ampliora ulli perciperent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 3:2)
urgenti deinde terra marique hosti hinc fratrem cum classe ac tironibus et gladiatorum manu opposuit, hinc Betriacenses copias et duces;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 2:1)
His in supplementum copiarum suarum distributis piratisque supplicio adfectis captivos remiges adiecere classi suae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 22:2)
utrique praeceptum, ut in supplementum milites legerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 48:3)
ubi supplementum novorum e Cilicia militum occurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 15:3)
In supplementum distributus miles, ceteri remissi domum praeter Lacedaemonios, quos tradi in custodiam iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 11:2)
Ab hac urbe digresso supplementum novorum militum occurrit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 40:1)
Inter haec Memnon ex Thracia in supplementum equitum milia, praeter eos ab Harpalo peditum VII milia adduxerat armaque XXV milibus auro et argento caelata pertulerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 14:2)
Craterum Macedoniae finitimisque regionibus cum imperio praeesse placuit, Antipatrum autem cum supplemento iuniorum Macedonum ad regem venire.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION