라틴어 문장 검색

erant quidem prius, quod salva fidei pace sit dictum, vagae tepentes infrequentesque utque sic dixerim oscitabundae supplicationes, quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 2:2)
non enim latet nostram sciscitationem, quod 1 primis temporibus harumce supplicationum institutarum civitas caelitus tibi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 3:1)
2 namque iniquitas mea tanta est, ut mederi de lapsuum eius assiduitate vix etiam tuae supplicationis efficacia queat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 1:3)
Sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:3)
Cum ergo secunda memorati ieiunii ac supplicationum dies ageretur, contigit forte ipsum puerum hora ferme secunda diei in loco, in quo eger iacebat, solum inueniri;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:4)
auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 388:1)
igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 226:1)
gemina victoria duobus bifariam proeliis parta maligne senatus in unum diem supplicationes consulum nomine decrevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 700:1)
et haec vaga popularisque supplicatio studiis prope celebratior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 700:3)
comitiis auspicato quae fierent indignum dis visum honores volgari discriminaque gentium confundi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 165:3)
tum dictator auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent, tuo ductu inquit, Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios tibique hinc decimam partem praedae voveo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 235:2)
senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 262:2)
ibi tribuni militum non loco, castris ante capto, non praemunito vallo quo receptus esset, -non deorum saltem, si non hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt aciem diductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 415:1)
urbem auspicato inauguratoque conditam habemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 547:1)
dictator castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad propositum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima capientes processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 128:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION