라틴어 문장 검색

senatus decrevit ut eae res divinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 131:2)
haec prodigia hostiis maioribus procurata sunt ex haruspicum responso, et supplicatio omnibus deis quorum pulvinaria Romae essent indicta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 138:1)
horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit, et per aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt, et per eosdem dies sacrum novemdiale fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 101:1)
cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret, cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos, ei praesenti negare triumphum, an quem tradere exercitum successori iussissent - quod nisi manente in provincia bello non decerneretur - eum quasi debellato triumphare, cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum ut ovans urbem iniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 293:2)
et supplicatio diem unum Romae ad omnia pulvinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniae lucum indicta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 55:2)
senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decrevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 100:2)
et flaminem Dialem invitum inaugurari coegit P. Licinius pontifex maximus C. Valerium Flaccum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 118:1)
causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam vertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 119:1)
ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria, obsecratio in unum diem indicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 169:1)
horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 360:1)
in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus inauguratusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 538:1)
Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marcii, qui biennio ante mortuus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 538:3)
haec procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 552:1)
senatus quod M. Livius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent, supplicationem in triduum decrevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 746:1)
supplicationem C. Hostilius praetor pro contione edixit, celebrataque a viris feminisque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 746:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION