라틴어 문장 검색

Eo usque supplicantis fides in re illa patefacienda valeri possit ut si notitia eius aliunde quam per eum haberi non potuissit, hoc fraudi non sit, sed potius remuneretur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:10)
Et nunc hic sumus orantes pro vobis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장6)
Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장27)
Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis poscendi humilitate uilesces.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:7)
qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 8:2)
Haec orantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore superiore anno Bellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum: pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse neque ad sanitatem reliquorum deditione esse perductos.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 23장1)
ipsa haec amplissima sedes orantem stupuit, bis laudatura regentem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:12)
ante ducem nostrum flavam sparsere Sygambri caesariem pavidoque orantes murmure Franci procubuere solo:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:275)
Orantem sequitur clamor cunctaeque profanas porrexere manus inventaque tristia laudant.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:54)
Orantem medio princeps sermone refovit:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:185)
orantibus rursum idem Blaesus et L. Aponius, eques Romanus e cohorte Drusi, Iustusque Catonius, primi ordinis centurio, ad Tiberium mittuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장4)
Neque multo post legati a Segeste venerunt auxilium orantes adversus vim popularium a quis circumsedebatur, validiore apud eos Arminio quoniam bellum suadebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장1)
auditaeque municipiorum et coloniarum legationes, orantibus Florentinis ne Clanis solito alveo demotus in amnem Arnum transferretur idque ipsis perniciem adferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장2)
sed Suebi praetendebantur auxilium adversus Cheruscos orantes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장3)
ab exilio retractus inluvieque ac squalore obsitus et tum catena vinctus pater oranti filio comparatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION