라틴어 문장 검색

Tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 2:5)
" Tanto melior, surge et inspira et clivum istum uno, si potes, spiritu exsupera."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 4:6)
Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:5)
Sed postquam subrepentibus vitiis in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse legibus coepit, quas et ipsas inter initia tulere sapientes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 6:1)
Immo febrem et quidem subrepentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 1:2)
Schema negabat decoris causa inuentum, sed subsidii, ut quod aures offensurum esset, si palam diceretur, id oblique et furtim surreperet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 24:1)
Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens inciderat aliqua materia quae conuitium seculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:5)
aliquoius sententiae dulcedo subrepsit, cui non potuerunt subsistere.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 24:7)
" Multa," inquit, " intervenient, propter quae et malus pro bono surrepat et bonus pro malo displiceat ;
(세네카, 행복론, Liber IV 162:1)
Sontes enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit et non desinit serpere.
(세네카, 행복론, Liber V 118:4)
Et vide, quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus tuis cogitem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:2)
Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit- que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 27:1)
Habes, Serene carissime, quae possint tranquillitatem tueri, quae restituere, quae subrepentibus vitiis resistant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 156:1)
non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.43)
cum subito vastum tonuit ex alto mare crevitque in astra, nullus inspirat salo ventus, quieti nulla pars caeli strepit placidumque pelagus propria tempestas agit.
(세네카, 파이드라 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION