라틴어 문장 검색

at in urbano officio dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur proque auro et argento stagnum et aurichalcum supposuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 5장 1:3)
iterum deinde ob nimiam contumaciam et furacitatem grauatus circumforano lanistae uendidit dilatumque ad finem muneris repente subripuit et prouincia demum accepta manumisit ac primo imperii die aureis donauit anulis super cenam, cum mane rogantibus pro eo cunctis detestatus esset seuerissime talem equestris ordinis maculam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 12장 1:3)
Amplissimos ordines et exhaustos caede uaria et contaminatos ueteri neglegentia purgauit suppleuitque recenso senatu et equite, summotis indignissimis et honestissimo quoque Italicorum ac prouincialium allecto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 2:1)
ac ne qua religio deum impune contaminaretur, monimentum, quod libertus eius e lapidibus templo Capitolini Iouis destinatis filio extruxerat, diruit per milites ossaque et reliquias quae inerant mari mersit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 5:1)
Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est, tum omnibus una omnis subripuit Veneres.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 864)
Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi, saviolum dulci dulcius ambrosia.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 991)
quam quoniam poenam misero proponis amori, nunquam iam posthac basia subripiam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 996)
"Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquid eorum, ne inmundi sitis". 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:27)
Nam de mille fabae modiis cum subripis unum, damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1634)
quare,si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufersundique?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장81)
Faciant hoc cultores Isidis et Cybelae, qui gulosa abstinentia Fasides aves et fumantes turtures vorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:8)
neque enim se dividit illim nec removet satis a proiecto corpore et illum se fingit sensuque suo contaminat astans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:4)
Hoc quoque dissimulando surripuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:3)
cuius significationis multo adsiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:3)
Sic interpositus villo contaminat uncto Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus, Sic Arretinae violant crystallina testae, Sic niger in ripis errat cum forte Caystri, Inter Ledaeos ridetur corvus olores, Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus, Inproba Cecropias offendit pica querellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION