라틴어 문장 검색

a privatis compluribus subvorsos montis, maria constrata esse?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장2)
postremo omnia, qua visus erat, constrata telis armis cadaueribus, et inter ea humus infecta sanguine.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장18)
Totam dissecti structique sine ullis ossibus mulli constraverant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 26:3)
' plura cum auderet furens, tridente rupem subruit pulsam pater Neptunus imis exerens undis caput solvitque montem;
(세네카, 아가멤논 10:60)
Ecce instructi exercitus saepe ciuium cognatorumque conserturi manus constiterunt et colles equis uirisque complentur et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 10:2)
Honores, monimenta, quidquid aut decretis ambitio iussit aut operibus extruxit, cito subruitur;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:3)
Conditum, immo constratum apud me ferrum est, summa parsimonia etiam vilissimi sanguinis ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:2)
at illum inter ipsa, quibus avocatur, spectacula levis aliqua desiderii nota subruit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:6)
omnia, quae natura fera ac rabida sunt, consternantur ad vana.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:5)
tempus te tacitum subruit.
(세네카, 파이드라 11:17)
sit ventura dies mundi quae subruat arces, purpureus pluvias cur bibit arcus aquas, aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi, solis et atratis luxerit orbis equis, cur serus versare boves et plaustra Bootes, Pleiadum spisso cur coit igne chorus, curve suos fines altum non exeat aequor, plenus et in partes quattuor annus eat;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 518)
prosequar et currus utroque ab litore ovantis, Parthorum astutae tela remissa fugae, claustraque Pelusi Romano subruta ferro, Antonique gravis in sua fata manus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 931)
variosque per agmina vultus induitur, nunc Pisaeis e milibus unus, nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos adiurat turmasque metu consternat inani.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권58)
nec enim dat terga nec ullis frangitur ille minis, venientesque obvius undas intrat et obiecta dispellit flumina parma, stant terra fugiente gradus, et poplite tenso lubrica saxa tenet, genibusque obnixus et haerens subruta fallaci servat vestigia limo, sic etiam increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권210)
Veientes ignari se iam a suis vatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in partem praedae suae vocatos deos, alios votis ex urbe sua evocatos hostium templa novasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere, nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 239:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION